da nicolad72 » martedì 14 aprile 2009, 16:11
Mi permetto di porre alla vostra attenzione:
SACRA CONGREGATIO PRO CLERICIS
LITTERAE CIRCULARES
DE REFORMATIONE VESTIUM CHORALIUM
Per Instructionem « Ut sive sollicite », a Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis die 31 mensis martii anno1969, Summi Pontificis iussu, emissam, huic Sacrae Congregationi pro clericis mandatum est, 1 ut aptas ederet praescriptiones, quae tamen ad eiusdem Instructionis rationes accommodarentur, quod attinet ad canonicorum, beneficiariorum et parochorum vestes chorales ac titulos.
Quapropter haec Sacra Congregatio, auditis Conferentiis Episcoporum ritus Latini, quarum interest, earumque votis comparatis atque Secretariae Papalis considerationi propositis, iisdem Conferentiis Episcoporum per praesentes Litteras Circulares committit, ut vestes chorales ad simpliciorem formam redigant, prae oculis habentes rationes generales, quae sequuntur:
1. Omnia privilegia, etiam centenaria et ab immemorabili, praesentibus Litteris abolentur iuxta statuta, quae in Litteris Apostolicis « Pontificalia insignia » die 21 mensis iunii anno 1968, 2 motu proprio datis et in Instructione « Ut sive sollicite » die 31 mensis martii anno 1969 3 edita, continentur.
2. Usus mozetae violacei coloris tantum canonicis charactere episcopali praeditis permittitur. Ceteri canonici utantur mozeta nigra vel cineracea cum torulo violaceo; beneficiarii deferant mozetam nigram vel cineraceam, parochi autem solum stolam adhibeant.
3. Interdicantur praeterea canonicis, beneficiariis et parochis omnia insignia, quae adhuc vigent in aliquibus locis, scilicet: mantelletum, zona cum flocculis, tibialia rubra, calcei cum fibulis, pallium talare violacei coloris, rochetum, mitra, baculum, anulus, crux pectoralis.
4. Quae in praedictis documentis Apostolicae Sedis de Cardinalibus atque Episcopis dicta sunt, vim habent, congrua congruis referendo, etiam ad ceteros coetus ecclesiasticorum virorum. Singulis Conferentiis Episcoporum facultas committitur agendi, ut, servatis servandis, gradatim ea ad usum deducant, quae in memoratis documentis Apostolicae Sedis et praesentibus Litteris statuuntur.
Datum Romae, die 30 mensis octobris anno 1970.
IOANNES Card. WRIGHT
Praefectus
+ Petrus Palazzini
a Secretis
1 N. 35.
2 AAS 60 (1968), pp. 374-77.
3 AAS 61 (1969), pp. 334-40.
AAS 63 (1971) 314-15; Notitiae 8 (1972) 36-37
30 October 1970
Quindi o si tratta di consessioni effettuate successivamente al 30 ottobre 1970, altrimenti... non vi è centenario o immemorabile che tenga... tutto abolito!
In Seguito so che furono fatte concessioni particolari (nel mondo cavalleresco so per certo OESSG e SMOM)... bisogna vedere se l'ordine costantiniano abbia ottenuto analoga concessione... altrimenti non vi è abito che tenga... e tradizione che si possa definire legittima.