Il testo della "mitica" Bolla d'Oro di Rimini... ho evidenziato in grassetto le parti d'interesse, mantenendo gli errori dell'originale.In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Fridericus Secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex.
Ad hoc Deus imperium nostrum pre regibus orbis terre sublime constituit et per diversa mundi climata ditionis nostre terminos ampliavit, ut ad magnificandum in seculis nomen eius et fidem in gentibus propagandam, prout ad predicationem Evangelii sacrum Romanum imperium preparavit, sollicitudinis nostre cura versetur, ut non minus ad depressionem quam ad conversionem gentium intendamus, illius provisionis gratiam indulgentes, per quam viri catholici pro subiugandis barbaris nationibus et divino cultui reformandis instantiam diuturni laboris assumant et tam res quam personas indeficienter exponant.
Hinc est igitur, quod presentis scripti serie notum fieri volumus modernis imperii et posteris universis, qualiter frater Hermannus, venerabilis magister sacre domus hospitalis s. Marie Theutonicorum in Jerusalem, fidelis noster, devotam sui animi voluntatem attentius reserando proposuerit coram nobis, quod devotus noster Chünradus, dux Mazovie et Cuiavie, promisit et obtulit providere sibi et fratribus suis de terra, que vocatur Culmen, et in alia terra, inter marchiam suam videlicet et confinia Prutenorum, ita quidem ut laborem assumerent et insisterent oportune ad ingrediendum et obtinendum terram Pruscie ad honorem et gloriam veri Dei. Quam promissionem recepisse distulerat et celsitudinem nostram suppliciter implorabat, quod, si dignaremur annuere votis suis, ut auctoritate nostra fretus inciperet aggredi et prosequi tantum opus et ut nostra sibi et domui sue concederet et confirmaret serenitas tarn terram, quam predictus dux donare debebat, quam totam terram, que in partibus Pruscie per eorum instantiam fuerit acquisita, et insuper domum suam immunitatibus, libertatibus et aliis concessionibus, quas de dono terre ducis prefati et de Pruscie conquisitione petebat, nostre munificientie privilegio muniremus, ipse oblatum donum reciperet dicti ducis et ad ingressum et conquisitionem terre continuis et indefessis laboribus bona domus exponeret et personas.
Nos igitur, attendentes promptam et expositam devotionem eiusdem magistri, qua pro terra ipsa sue domui acquirenda ferventer in Domino estuabat, et quod terra ipsa sub monarchia imperii est contenta, confidentes quoque de prudentia magistri eiusdem, quod homo sit potens opere et sermone et per suam et fratrum suorum instantiam potenter incipiet et conquisitionem terre viriliter prosequetur nec desistet inutiliter ab inceptis, quemadmodum plures, multis laboribus in eodem negotio frustra temptatis, cum viderentur proficere, defecerunt,
1. auctoritatem eidem magistro concessimus terram Pruscie cum viribus domus et totis conatibus invadendi,
2. concendentes et confirmantes eidem magistro, successoribus eius et domui sue in perpetuum tam predictam terram, quam a prescripto duce recipiet, ut promisit, et quamcumque aliam dabit, necnon totam terram, quam in partibus Pruscie, Deo faciente, conquiret, velut vetus et debitum ius imperii in montibus, planitie, fluminibus, nemoribus et in mari, ut eam liberam ab omni servitio et exactione teneant et immunem et nulli respondere proinde teneantur. 3. Liceat insuper eis de concessione nostra per totam terram conquisitionis eorum, sicut acquisita per eos et acquirenda fuerit, ad commodum domus passagia et thelonea ordinare, nundinas et fora statuere, monetam cudere, talliam et alia iura taxare, directuras per terram in fluminibus et in mari, sicut utile viderint, stabilire, fodinas et meieras auri, argenti, fern et aliorum metallorum ac salis, que fuerint vel invenientur in terris ipsis, possidere perhenniter et habere.
4. Concedimus insuper eis iudices et rectores creare, qui subiectum sibi populum, tam eos videlicet, qui conversi sunt, quam alios omnes in sua superstitione degentes, iuste regant et dirigant et excessus malefactorum animadvertant et puniant, secundum quod ordo exegerit equitatis. Preterea civiles et criminales causas audiant et dirimant secundum calculum rationis.
5. Adicimus insuper et gratia nostra, quod idem magister et successores sui iurisdictionem et potestatem illam habeant et exerceant in terris suis, quam aliquis princeps imperii melius habere dinoscitur in terra, quam habet, ut bonos usus et consuetudines ponant, assisias faciant et statuta, quibus et fides credentium roboretur et omnes eorum subditi pace tranquilla gaudeant et utantur. 6. Ceterum auctoritate presentis privilegii prohibemus, ut nullus princeps, dux, marchio, comes, ministerialis, scultetus, advocatus nullave persona sublimis vel humilis, ecclesiastica vel mundana, contra presentis concessionis et confirmationis nostre paginam audeat aliquid attemptare; quod qui presumpserit, penam centum librarum auri se noverit incursurum, quarum medietas camere nostre, reliqua passis iniuriam persolvetur. Ad huius itaque concessionis et confirmationis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens privilegium fieri et bulla aurea, typario nostre maiestatis impressa, fecimus communiri.
Huius rei testes sunt:
Magdeburgensis, Ravennensis, Tyrensis, Panormitanus et Reginus archiepiscopi, Bononiensis, Mantuanus, Turinensis, Ariminensis et Cesenas episcopi, Saxonie et Spoleti duces, Heinricus de Swarzburch, Guntherus de Keverenberch, Wernherus de Kiburch, Albertus de Habchespurch, Ludowicus et Hermannus de Froburch et Thomas de Accerris, comites, Riccardus marscalcus et Riccardus camerarius imperialis aule, Albertus de Arnstein, Gotefridus de Hohenloch et alii quamplures.
Signum domini Friderici Secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Ierusalem et Sicilie rex.
Acta sunt hec anno Dominice incarnacionis 1226, mense Martii, 14 indictionis, imperante domino Friderico, Dei gratia serenissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii eius anno 6, regni Ierusalemitani 1, regni vero Sicilie 26. Feliciter, amen.
Datum Arimine, anno, mense et indictione prescriptis.
