Concessione inglese di arma - 1469

Per discutere sull'araldica / Discussions on heraldry

Moderatori: Novelli, Antonio Pompili, mcs, Lambertini

Concessione inglese di arma - 1469

Messaggioda sebnelson » domenica 18 marzo 2012, 5:21

http://s3.amazonaws.com/data.tumblr.com/tumblr_m128d5ik1F1rq2fm7o1_1280.jpg

Universis Christi fidelibus et singulis ad quorum noticiam presentes littere pervenerint, Thomas, Norrey Rex de Armis in partibus aquilonaribus, recommendaciones humilimas et fidem indubiam presentibus adhibere. Quoniam pium et meritorium est veritati testimonium perhibere, ut veritas elucescat et dubitantibus materia hesitandi subtrahatur, et quia caritas, que, ut Apostolus inquit, congaudet veritati, id deposcit ut pater filiis notam faciat veritatem et cognoscat generacio altera. Hinc est quod vobis omnibus innotescat per presentes, quod cum inter ceteros ingenuos procerum filios, ex preclari animi magnanimitate, in florigeris virtutum moribus laudabilibusque condicionibus se totis viribus exercere volentibus, quibus, favente Deo, ad summi gradus honorem possent promoveri, egregius vir venerandusque pater, et late ob suarum virtutum fame merita, Petrus Hellard, prior canonicorum de Brydlyngton in comitatu Eboracensi, instancius multociens michi supplicaverit de armis sue progeniei, parentibus ab olim et antiquo jure pertinentibus, inquisicionem facere diligentem, ego, predictus Thomas, Norrey Rex de Armis in partibus supradictis, juxta istud suum nobile desiderium, nedum insignis sue stirpis linialem descensum et originis dignitatem, verum eciam hujuscemodi armorum indubiam veritatis certitudinem quesiri sepius pluries et inveni. Hanc suple, Portat nempe dictus pater, Prior honorificus, Petrus Hellard, de nigro bendam argenteam inter duas costas informatas de benda, et sex flores gladioli fabricatos de secundo. Hec arma sui patris tota portat parentela. Simul quoque suorum fert successio tota nepotum. Que arma sue stirpis propatribus, quanta juridice debita fuere per secula, nec loquitur lingua, nec hominum recolit memoria. Nemini propterea infra regnum Anglie hec ipsa arma sibi liceat sumere ab eodem ingenito germine. Hanc igitur veritatem scire vobis liceat omnibus, et scuto circumdabit vos veritas ejus qui vivit in secula Deus eterna. In cujus rei testimonium ego, prefatus Thomas, Norrey Rex de Armis in partibus sepedictus, signum meum manuale una cum sigillo meo de Armis presentibus apposui. Dat. London' primo die mensis Octobris, anno regni Regis Edwardi quarti post conquestum Anglie nono. Norrey Roy Darmes.

Proceedings of the Society of Antiquaries of London, Vol. XVI (1897)
Avatar utente
sebnelson
 
Messaggi: 23
Iscritto il: domenica 26 marzo 2006, 5:53
Località: California

Torna a Araldica / Heraldry



Chi c’è in linea

Visitano il forum: Nessuno e 7 ospiti