da adj » lunedì 15 marzo 2010, 18:58
Questo dovrebbe essere il testo latino:
AD perpetuam rei memoriam. Quod summis quibusque Imperatoribus maximae curae est praemia virtutis et insignia honoris et monumenta laudis iis decernere, quos optime de re publica meritos noverint, id et Romani Pontifices Praedecessores Nostri praestare pro personarum, temporum, actuumque ratione consueverunt erga eos, qui Sanctae Romanae Ecclesiae imperium ope, armis, consiliis, aliisque recte factis iuvarent. Haec reputantibus Nobis, ac de honore iis habendo deliberantibus, qui fidelem assiduamque asperioribus etiam temporibus operam Principatui navarunt, placuit ex more institutoque maiorum Ordinem Equestrem constituere, in quem homines spectatae in Sedem Apostolicam fidei ex Summorum Pontificum auctoritate cooptentur, quos vel praestantia generis, vel gloria rerum gestarum, vel insignum munerum procuratione, vel demum gravibus aliis ex causis dignos ipsi censuerint qui publico Pontificiae dilectionis testimonio honestentur. Inde enim nedum praemium virtuti conferri, sed et stimulos addi ceteris palam est quibus ad bonum rectumque impensius in dies excitentur. Quare hisce Nostris Apostolicis Literis Equestrem Ordinem constituimus, quem, et ex praecipuo Nostrae in Sanctissimum Praedecessorem Gregorium Magnum venerationis affectu, et ob assumptum ipsius Nomen quando Humilitati Nostrae impositum Pontificatum suscepimus, a Sancto Gregorio Magno volumus nuncupari; reservantes Nobis ac Romano Pontifici pro tempore existenti ius eligendi Equites Equites, quos constet virtutum laude, conditionis honestate, splendore munerum, atque eximia in rebus gerendis sedulitate, communi demum bonorum suffragio commendari. Erit porro peculiare Ordinis Insigne Crux octangula ex auro artificiose elaborata, rubram superficiem habens, in cuius medio, veluti parvo in numismate, extet affabre caelata imago S. Gregorii Magni. Taenia ad eam sustinendam erit serica rubra, cuius extrema ora flavo colore distinguatur. Cum vero stati quidam in Equestribus Ordinibus gradus dignitatem illorum, qui iisdem accensentur, designent, quatuor in Gregoriano Ordine gradus Equitum praefinimus; quorum primi Equites Magnae Crucis primae classis, secundi Equites Magnae Crucis secundae classis, tertii Equites Commendatores, quarti Equites simpliciter nuncupabuntur. Serica fascia praelonga binis Ordinis coloribus picta, dextero humero imposita, transversaque ad latus sinistrum propendens, et magnam Crucem sustinens, Insigne erit Equitum primi generis; qui insuper medio sinistro latere pectoris innexam vestitui gestabunt alteram maiorem Crucem radiis undique ac gemmis circumornatam, opereque magnifico caelatam. Equites secundae classis Crucem magnam, instar Numismatis, latere pectoris sinistro habebunt, praeter Crucem alteram grandem collo ex fascia serica appensam. Equites Commendatores Crucem magnam gerent, quae e fascia collo inserta dependeat; privilegio tamen carebunt ferendi pracdictum numisma seu Crucem alteram in latere pectoris sinistro. Equites quarti ordinis Crucem parvam, iuxta communem Equitum morem, ad pectus apponent in parte vestis sinistra. Ceterum eos omnes, qui publico hoc Pontificiae voluntatis testimonio sint honestati, monitos volumus ut animadvertant sedulo praemia virtutibus addici, nihilque diligentius curandum ipsis esse quam ut rebus praeclare gestis expectationem ac fiduciam quam excitarunt cumulate sustineant, delatoque sibi honore dignos sese in dies magis exhibeant. Haec quidem suscepti huiusce consilii ratio est, haec praecipua muneris ipsius conditio, cui apprime satisfiet constanti erga Deum et Principem fide, prout in aversa Crucis parte scriptum est; atque ita boni omnes et ii praesertim, quorum maxime interest ob Ordinis coniunctionem, de fausto felicique Nostri Instituti progressu gratulabuntur. Haec statuimus ac declaramus non obstantibus in contrarium facientibus, etiam speciali mentione dignis, quibuscumque. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die 1 Septembris MDCCCXXXI, Pontificatus Nostri anno primo. TH. CARD BERNETTI
A un rapido esame non mi pare che contenga nulla al riguardo di privilegi vari.