Inizio con quello di San Gregorio Magno
Il provvedimento con cui viene disciplinata l'uniforme da Commendatore con placca
PRO EQUITIBUS COMMENDATORIBUS CUM NUMISMATE CLASSIS CIVILIS
Vestis e panno viridi nigrante siet in longos post tergum producta limbos.
Opera phrygia, omnia acu picta ex argento, circa collum, extremas manicas et supra peras laciniae sint quernea folia referentes, et dentata tacniola quae extremas totius vestis oras circumeat.
Novem pectori globuli: tres vero sint, minoris moduli, manicis.
Posteriores vestis limbi inter utramque peram duobus maioribus globulis, nec non corona querna decorentur; ipsisque peris tres subsint globuli minores.
Femoralia praelonga sunto e panno viridi nigrante; fascia ornentur ex argento querneis foliis intexta, cuius altitudo quatuor centesimarum metricae mensurae partium siet.
Galero nigro ex sericis coactilibus, duplici transversa utrinque et circum ducta limbos, ut in schemate, nigra undati operis fascia ac parvo argenteo flocco in utraque cuspide distincto, nigra superemineat pluma; eique Insigne Pontificium quatuor ex argento funiculis globulo coniunctis innexum sit.
Globuli, omnes ex argento, Crucem Ordinis caelato opere referent.
Item et ensis argenteo cingulo suffultus Crucem Ordinis, prout a schemate apparel, in capulo caelatam referat; capulus ipse sit e concha albida ornatus auro, cum aureo dependente fimbriato funiculo; vagina e corio nigro aureis fulcro et cuspide terminetur.
Praeter Crucem, non aliter ac serica taenia e collo dependentem, Numisma Ordinis argenteum sinistro pectoris lateri ingestum deferre fas esto.
Crucem corona laurea ex enchausto viridi ut in schemate, parve taenia ex auro inferius vincta, superemineat.
Crux, Numisma, globuli quoad formas et modulos, sic et tacnia quo ad colores et altitudinem a schemate non different.
ALOISIUS CARD. MACCHI
MAGNUS CANCELLARIUS ORDINUM EOUESTRIUM
e qualche immagine a corredo:
la feluca
un'immagine di insieme:
i dettagli della marsina
la spada
e tanto per un po' di colore le insegne










